ERNESTUS

ERNESTUS
I.
ERNESTUS
Com. Mansfeldius, a Bohemis unâ cum Com. Turrensi Exercitui praefectus est, A. C. 1618. Pilsnam urbem, quod obsidionem quondam sub Hussitis fortiter tolerasset, plus aequo tumidam, expugnavit: electi dein Regis Friderici Palatini causam fortissime tuitus, illo victo A. C. 1619. partem Bohemiae aliquandiu tenuit, donec victricibus armis cedere coactus est. Etiam A. C. 1621. conventu Moguntino Unione dissolutâ, omnibusque praesidiis Friderico paulatim demptis, solus pro ipso arma gerere non destitit, in Palatinatu Hispanorum successus moratus, et Franconiam Alsatiamque depopulatus. Donec Christiano Brunsvicensi, qui auxiliares Friderico copias adducebat, ad Haechstam a Tillio victo A. C. 1622. a Rege cum Christiano actis gratiis dimislus est. Qui ambo ab Hollandis advocati, in itinere ad Floriacum cum Cordubano aequo Marte conflixêre: obsidionem dein Bergarum ad Zoomam solvere Hispanis coactis. Inde Daniae Regis partes amplexi, strenue pro eo A. C. 1625. arma circumtulêrunt: ad Dessaviam tandem Mansfeldius victus, cum causam, quam semel tutandam susceperat, ad extremum usque propugnare non cessâret, veneno interiit, in Dalmatia A. C. 1626 quo ipso quoque Ioh. Ernestus D. Vinariensis, et Christianus praefatus, earundem partium clarissimi Duces, occubuêre, etc. Addatur praedictis Ernestus Ludovicus D. Pomeraniae, fil. Philippi, qui Wolgastensem partem nactus, A. C. 1592. exstinctus, ex Sophia Hedvige Brunsvicensi, filium reliquit Philippum Iulium cognom. Animosum, sine prole exstinctum A. C. 1625.
II.
ERNESTUS
Com. Schawenburgicus, (e cuius Maioribus Gerhardus Holsatus D. Slesvici, per hedvigem filiam, generum habuit Theodoricum cognom. Fortunatum, Com. Oldenburgicum, mortuus A. C. 1659. Otto dein Holsatiam, quam post avunculi obitum Christianus I. Dan. Rex suae ditioni adiunxerat, genti suae adserere conatus, acceptis demum 43000. flor. et Pinnenbergio Comitatu, iure suo cessit A. C. 1460.) a Ferdinando II. Imp. titulum Principis, et Com. Holsatiae nactus est. Quod cum Christianus IV. Daniae Rex in sui praeiudicium fieri contenderet, cum ex Maioribus eius nullus Principatus nomen, nec post cessionem memoratam Holsatiae titulum gessisset; et proin nec sessionem in Imperio Schawenburgici haberent, nec onera Imperii, exempti ab Holsatis, portatent, contentio orta est. Ad quae Ernestus, negans in praeiudicium Regis quidquam factum esse, contendit Principatus nomen illis
ditionibus datum esse, quae sine controversia ad se spectarent: Holsatiae vero titulum ab Holsatis ipsis sibi esse tributum. Caesar quoqueve pro Comiteliteras scripsit: sed armis, ut crederer, hic adactus est, A. C. 1620.
III.
ERNESTUS
Elector Saxoniae, a quo lineae Ernestinae, sicut a fratre eius Alberto Albertinae, quae hodie Electoralis est, origo. fil. Friderici I. Placidi nepos Friderici II. Bellicosi, sub quo Ducatus Sax. Electoratu auctus rediit ad Witikindeos, cum hactenus fin variis familiis haesislet: Princeps fuit prudentiâ, et compositis inter tres Reges Casimirum Poloniae, Uladislaum Bohemiae, ac Matthiam Hungariae rebus inclitus. Moriens sola Servatoris sui opera sibi sufficere est testatus. Eius fil. Fridericus III. Sapiens, Wittebergensem arcem condidit, Academiam ibi A. C. 1501. erexit, Luthero favit, Imperium sibi oblatum recusavit, Obiit caelebs, sub tumultus restici initia. Ei successn frater Ioh. cognom. Constans, seu Bonus, qui in adolescentia in Hungaria Maximiliano militans, A. C. 1490. primus Albae Graecae moenia conscenderat. Fratris successor, visitatione Ecclesiasticâ institutâ, Ecclesiis Ministros 1praefecit, et Wittebergae 20. Dom. Trin. vernaculâ linguâ primum mum curavit Missam, ut vocant, celebrari, hinc numquam ei a Caesare collata sunt Principatus insignia. Eius dein auspiciis rustici rebelles caesi: Epp. A. C. 1528 coerciti sunt: quo ipso adversus decretum Spirense cum aliis protestatus est. In comitiis Augustanis A. C. 1530. Caesari Confessionem obtulit, decessit A. C. 1532. Pater Ioh. Frider. Electoris, et Ioh. Ernesti: quorum illo Bello Smalcaldico ab Imp. victo captoque, Electoratus in Albertinam lineam tanslatus, et Mauritius agnatus dignitate hac insignitus est. Auctor fuit Ioh. Frid. linearum Gothanae et Vimariensis, de quibus suo loco. Vide de his omnibus accurate disserentem Phil. Iac. Spener. Sylloge Geneal. Hist.
IV.
ERNESTUS
cognom. Ferreus, ob eximium robur, Princeps Styriae, fil. secundo-genitus Leopoldi Probi, frater quoque Leopoldi cognom. Crassi vel Superbi Archiducis Austriae, Styriae lineae conditor fuit: sicut frater eius maior natu Fridercus cognom. Senior, Tirolensem incepit. Reliquis fratribus de tutela Alberti V. altercantibus, solus quietus mansit. Ex Cimburgi Mazovia, femina robustissima, pater Friderici III. Imp. electi A. C. 1440. et Alberti, cognom. Militis vel Prodigi fundatoris Academiae Friburgensis.
V.
ERNESTUS
ex filiis Mauritii Hassiae Landgravii, e secunda coniuge Iuliana Nassovia, cum pro matre arma gereret, a Lamboio prope Geisecum captus est A. C. 1648. Dein, cum prius A. C. 1651. in arce sua Reinfelsa, cum Valeriano M. excito Giessâ Haberkornio, et Menzero, institui colloquium curasset, paulo post Coloniae, cum uxore Eleonora Maria Solmensi, religionem Pontificiam amplexus, scriptis illam defendit: quibus responsum opposuit Drelincurtius, insignis Theologus Gallus, Ecclesiae Reform. Parisiensis, quae Carentone colligitur, Pastor.
Ex Familia Ascania.
VI.
ERNESTUS
fil. Alberti, ex vett. Austriacae Marchionum prosapia, strenuus Henrici IV. Imp. adversus Hungaros miles fuit: iPater Luitpoldi I. cognom. Pulichri. Idem nomen patruo eius fuit, Sueviae Duci, cui duo filii in hac dignitate successêre. Item fil. Alberti cognom. Sapientis, Bavariae Ducis, exlinea Monachensi, frater Vilhelmi natu maioris, qui Patri successit. Aventini discipulus, studils sedulam navavit operam, unde inprimis metallicarum rerum peritiam sibi comparavit singularem: Multas quoque peregrinationes ignotus obivit. Electus Archiep. Salisburgensis et Ep. Passaviensis, Ecclesias illas aeris alieni ope liberavir, et sine subditorum incommodo opibus auxit, Cum vero ordines maiores suscipere nollet, Episcopatum Canonicis resignavit A. C. 1554. in Comit. Glacensem in Bohemia suo aere emptum concessit, et reliquum ibi vitae tempus exegit. Obiit A. C. 1560. Maetenas eruditotum.
VII.
ERNESTUS
fil. Georgii, Principis Anhaltini exstincti A. C. 1474. frater Waldemari, maioris natu, cuius fil. Wolphgangus ἄγαμος concessit fatis A. C. 1566. ex Margareta Monsterbergia suscepit Ioh. Georgium, et Ioachimum: quorum ille Dessaviam tenuit, isti Hatzkerodana ditio obtigit, ille Servestam nactus, inter alios Ioachimum Ernestum genuit, qui unus post plura saecula totius Principatus fuit possessor. Vide in voce Ioachimus.
VIII.
ERNESTUS
fil. Henrici cognom. Iunioris, seu Medii, Ducis Lunaeburgici, cum Francisco fratre, et aliis Principibus Augustanae Confessioni subscripsit, ac Caesari obtulit, sicque Smalcaldico foederi accessit: quae causa, quod Investitura illi a Caesare aliquandiu fuit negata. Postea ob imperium urbis Brunsvici cum agnato Henrico ei lis fuit, scriptis acta. Decessit Princeps pientissimus. A. C. 1546. relictis ex Sophia Megapolitana Francisco Ottone successore; Friderico, cui proelium Sivershusanum ferale: Henrico lineae Dannenbergicae, nunc Wolffenbutelanae, et Vilhelmo Cellensis, conditoribus: quorum ille Iulium Ernestum inter alios genuit, qui post patrem Dannebergae habitans, obiit A. C. 1636. fratribus minoribus Francisco, et Augusto successone relictâ.
IX.
ERNESTUS
fil. Ioh. Georgii Ducis Iegerndorfii seu Carnovil, A. C. 1624, exstincti in Wirtenbergica aula aliquandiu vixit, tum Produx Berolini fuit. Obiit improlis A. C. 1624. lineamqueve, cuius Pater conditor erat, terminavit.
X.
ERNESTUS
fil. Ioh. cognom. Iunioris, Holsatiae D. Cesatis adversus Turcam miles´, praelio ad Agriam A. C. 1596. cum parte exercitus, quae plenam victoriam iam animo praeceperat, ad praedas discurrente, sed a Cicade Bassa, qui palantibus superveniens magnam edidit stragem, oppressa, cecidit. Comes ei fortunae frater quoqueve fuit Augustus: quorum ex fratre Alexandro nepos Ernestus Guntherus, Canonicus fuit Bremensis, et locum tenens praetoriae chortis Christiani V. Daniae Regis Pater ex patrueli Augusta plurium liberorum.
Ex Fam. Palatino-Bavarita
XI.
ERNESTUS
fil. Philippi Ducis Brunsvicenmsi, lineae Grubenhagiae pius, constans ac fortis Princeps, ac summus Philippi Hassiae Landgravii amicus A. C. 1545. Henricum Brunsvicensem agnatum suum, civitatem Brunsvicensem vexantem, ut se dederet coegit. Inde in bello Smalcaldico, quo frater eius Albertus occisus est, dextrum exercitus cornu duxit, A. C. 1546. sed seq. Anno cum Ioh. Friderico Saxoniae El. ad Mulbergam captus, huius solatio eguti. Dimissus brevi, postea Carolo V. adversus Gallos meruit, et praelio Sanquintiniano, ubi fratrem alterum Ioh. amisit, interfuit A. C. 1557. Decessit A. C. 1567. filiâ tantum Elisabethâ, uxore Ioh. Holsatiae D. relicta. Vide Thuan. Hist. l. 41. Ex eius progenitoribus Ernestus quoqueve fuit, fil. Henrici cognom. Mirabilis, qui lineam condidit: quemadmodum in fratribus Ernesti praefati Wolphgango A. C. 1595. et Philippo A.C. 1596.exstinctis, eadem terminata est.
XII.
ERNESTUS
fil. secundo genitus Alberti cognom. Pinguis, Ducis Brunsvicensis, Goetingensem seu an der Lein. Principatum, in divisione paternae hereditatis nactus: eum ad fil. Ottonem cognom. Armipotentem vel Malum, et nepotem Ottonem cognom. Colitem, in quo ramus defecit, hereditate simul ad Cellenses, et Wolfenbutelanos Principes delatâ, transmisit.
XIII.
ERNESTUS
fil. ultimus Alberti V. Bavariae Ducis, Ep. fuit Frisingensis A. C. 1565. et Hildeshemius A. C. 1573. Cum autem Ep. Leodiensi mortuo A. C. 1580. Ordines Belgici eo promotum cuperent Matthiam Austriacum: Hispaniae Regis, et Caesaris favore, Ernestus electus est. Demum, gebhardo Trucksessio Archiep. Coloniensi, ob religionem, exauctorato, etiam illam dignitatem est nactus, tamquam Princeps opibus, et affinitate praepotens, utraque insuper paternâ,ac maternâ stirpe illustris: quo factum, ut Gebhardo, et suis,et Palatini Ioh. Casimiri viribus, frustra obnitente, Electoratum obtineret. Obiit A. C. 1612. A quo tempore Archiepiscopatus Coloniensis in Bavarita familia haesit. Ernesto enim successit, eius ex fratre Vilhelmo nepos Ferdinandus: quem excepit Maximilianus Henricus, fil. Alberti, (qui Ferdinando frater erat,) hodien imperans.
Ex Famlia Saxonica.
XIV.
ERNESTUS
fil: Maximiliani II. Imp. frater Rudolphi II. et Matthiae Impp. moderati ac placidi ingenii Princeps, bis Polonis commendatus, numquam tamen ut Rex eligeretur, impetrare potuit. Sic et opinio Gallici regni, cum quo nupriae Infantis proponebantur, fefellit. Croatiam vero,et Carinthiam rexit, demum Belgio Hispani nomine praepositus A. C. 1594. qui exitialis ipsi, et Hispano maxime luctuosus fuit. Erepti namque Frisii, detractae Galliae, arma improspera, insidiae pacis infames, hostium res inclitae ac florentes, apud ipsos inopes, et turbidae: eum in vitae tae dium aut nortis necessitatem egêre. Gravitas illi morum erat: Belgae fastum interpretabantur. Ceterum rebus haud superior, consiliis, et mandaris facile regebatur. Ipsum quanto ab initio exspectatior, tanto praesentem amior contemptus excepit, ubi otium, Venus, morbi ipsius innotuêre: ita ut famosis quoqueve carminibus laceraretur. Oneravit eius insuper famam apud Belgas, quod urbibus quibusdam hispanorum ingerere praesidia voluit. Post pacem obirer tentatam, et concilium Bruxellae advocatum sub initium A. C. 1595. lentâ febre atrritus, et sanguinante morbo defecit paulo post. Leti causam introspectores secti post mortem corporis prodidêre calculum, et in renibus vermem, etiam tum viventem, qui proxima arroserat. Vide Thuan. Hist. l. 122. et Hug. Grot. hist. Belg. l. 4.
Ex Fam. Oldenburgo-Danica.
XV.
ERNESTUS
nepos Alberti VI Marchionis Salisquellensis, ex filia: fil. Sigismundi Ascanii, ad filios Ottonem VI, Henricum, Ernestum, (quos Waelpanos Comites nominant) Richardum, et Esicum, successionem transmisit. E quibus Esici fil. Otto M. seu Dives, filium comprimis celebrem habuit albertum cognom. Ursum seu Pulchrum, novum quasi gentis conditorem; de quo vide supra.
XVI.
ERNESTUS
praenom. Wolfgangus, Com. Werthemius, fil. Ludovici e familia Leonstenia, in bello Turcico primum, A. C. 1598. dein Germanico, stipendia meruit. Obiit improlis: frater Christ. Ludovici, qui Virnenburgiam, et Ioh. Theodorici, qui Rupifortiam, lineas condidêre.
XVII.
ERNESTUS
primogenitus fil. Vilhelmi praefati, Patri A. C. 1592. exstincto, in Ducatu Cellensi successit, obiit A. C. 1611. relicto successore fratre Christiano, cognom, Seniore. Eius ex fratre alio Georgio nepos, Ernestus Augustus, Ep. Osnabrugensis ex Sophia Palatina, egregiae prolis parens est.
Ex Familia Badensi.
XVIII.
ERNESTUS
sil. Christophori, Marchionis Badensis, ex Otilia Catimelibocensi, caput fuit lineae Durlacensis, sicut Badensem maior natu frater eius Bernardus inchoavit. Tenuit itaqueve, cum Hochbergensi Marchionatu ac Roetelana ditione, inferiorem Principatum, in quo Durlacum, unde lineae nomen Evangelicae Religionis cultor, transegisse dicitur A. C. 1537. Cum nepotum ex Fratre tutoribus, ut si ob alterius aes alienum non solutum alteri molestia crearetur, hic illius Praefecturas aliquot occupare, et tantisper retinere posset, donec satisfaceret. Eo nati, ex Elisabetha Brandeburgica, Bernardus A. C. 1553. Albertus, cum ex bello Turcico rediret, A. C. 1542. mortui, et stemmatis propagator Carolus: de quo vide supra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Ernestus — ist der Name eines Ortsteils von Lennestadt im Kreis Olpe, siehe Ernestus (Lennestadt) häufige Namensform des Ernst II. von Sachsen, (Ernestusstraße) Ernestus ist der Vorname folgender Personen: Ernestus Hettenbach (auch Ernst Hettenbach;… …   Deutsch Wikipedia

  • Ernestus — Ernestus, so v.w. Ernst …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Ernestus, S. (1) — 1S. Ernestus, Abb. M. (7. Nov.) Vom Altd. ernust = ernst, streng etc. – Dieser hl. Ernest (Ernst) war nach Migne ein Abt des Klosters Zwiefalten, welcher mit den Kreuzfahrern ins heil. Land reiste, dann das Evangelium besonders den Persern… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Ernestus, V. (2) — 2V. Ernestus, Com. Mon. (27. März. al. 7. Nov.) Der ehrw. Ernest war ein Graf von Hohenstein und führte anfangs ein weltliches Leben; später aber bekehrte er sich durch die Gnade Gottes und trat in das Kloster Zwiefalten (Duplices Aquae) an der… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Ernestus (Lennestadt) — Ernestus Stadt Lennestadt Koordinaten …   Deutsch Wikipedia

  • Ernestus Hettenbach — (auch Ernst Hettenbach; * 2. Februar 1552 in Mergentheim; † 2. Oktober 1616 in Wittenberg) war ein deutscher Physiker und Mediziner. Inhaltsverz …   Deutsch Wikipedia

  • ERNESTUS praefatus — fil. Ioh. semel fratre Ioh. Ernesto absente, administravit ditiones, A. C. 1621. Inde ipse quoque Suecicae militiae interfuit: Postquam vero Marti valedixit, ditiones suas mediis etiam in belli flammis, et post eas restinctas, huic uni incumbens… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ERNESTUS Fridericus — fil. natu maximus Caroli praedicti, ex Anna Palatina, cum Hochbergia Roeteliam accepit, sed fratris dein filio Ernesto Iacobo, cuius pridem tutor Evangelicam religionem (a patre huius Iacobo abolitam) facessere iussis Romanis, restituerat,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ERNESTUS Joh. — I. Joh. ERNESTUS fil. Ioh. Saxoniae Ducis e linea Ulnariensi; literis, et armis egregie ornatus, magnique animi Princeps, suo fratrumqueve nomine regimen suscepit A. c. 1615. Militarem operam Friederico Palatino Bohemiae Regi Pragae A. C. 1620.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ERNESTUS Christianus — Christianus ERNESTUS fil. Erdamanni Augusti, ante Patrem Chhristianum, Culmbacensis vel Beruthinae lineae conditorem A. C. 1651. exstincti, natus est A. C. 1644. In aula dein Berolinensi aliquandiu versatus, inde A. C. 1657. Argentinensem.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”